AGRICOLA (acronymum Anglicum, a locutione AGRICultural OnLine Access) est receptaculum datorum a Ministerio Agriculturae Civitatum Foederatarum creatum et sustentum. Quod catalogo indicique congerierum Bibliothecae Agriculturalis Nationalis Civitatum Foederatarum est, sed aditum publicum ad res de agricultura ramisque coniunctis tractantis etiam praebet.[1]
AGRICOLA variissimas publicationes quae agriculturam et eius ramos coniunctos indicat, inter quos sunt "scientiae animalium et veterinaria, entomologia, scientiae plantarum, silvicultura, aquacultura, et piscatus, agricultura et rationes agriculturales; oeconomia agriculturalis, extensio, et educatio; scientia ciborum et nutritio humana, et scientiae telluris et circumiectorum."[2][1]