Aeropetes tulbaghia est papilio familiae Nymphalidarum, in Africa Australi et Zimbabua endemicus.[1]
Latitudo alarum est 70–78 mm in maribus et 75–90 in feminis. Adulti a Novembri ad Aprilem (ad maximum a Decembri ad Martium) volare solent. Est unus fetus annuus.[2]
Larvae variis speciebus graminum, inter quas Ehrharta erecta, Hyparrhenia hirta, et Pennisetum clandestinum sunt, vescuntur.
![]() |
Vide "Aeropetem tulbaghiam" apud Vicispecies. |
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aeropetem tulbaghiam spectant. |