Agamemnon (Graece Ἀγαμέμνων) est tragoedia Graeca antiqua poetae Aeschyli. Prima pars trilogiae Oresteae erat quae anno 458 a.C.n.Dionysiis palmam rettulit. Sequentes fabulae sunt Choephoroe et Eumenides. In hac prima parte caedem Agamemnonis e Troiano bello redeuntis scaenice retractabat. Chori anxii cantus qui magnam partem in fabula agunt (circiter dimidiam versuum partem) tragicum et supranaturalem colorem huic tragoediae conferunt. Per climacem terror semper crescit.
Prologusː vigil qui iamdiu igneum signum Ilium captum nuntiaturum exspectat et per totas noctes vigilat tandem speratam lucem adspicit. Gaudet quod cum domino Agamemnone dextras mox iuncturus sit et nuntium reginae Clytaemnestrae adlaturus abit.
Parodosː in hac longissima parodo chorus primo miratur cur Clytaemnestrae iussu altaria omnia in urbe festivis flammis luceant atque donis onerentur. Simul praeterita atque in primis Iphigeniae immolationem decem abhinc annis commemorant dum oracula et alia divinae voluntatis signa anxie scrutantur. Metuunt enim ne cruor olim effusus secundum Iovis legem vindictam et futuras calamitates commoveat.
Primum episodiumː Clytaemnestra stupenti choro nuntium victoriae et reditus confirmat atque quomodo ignibus summis montibus per intervalla dispositis nuntius usque ad Argos pervenerit explicat. Addit felicem reditum victoribus fore si a templis et sacrilegis furtis abstinuissent.
Primum stasimonː chorus nuntium celebrat in quo Iovis Hospitalis iustitiam recognoscit qui homines impios punire solet[1]. Simul Graecos unius feminae ob peccatum mortuos deploratː nam Ares pro corporibus florentibus urnas cineribus plenas propinquis reddit[2]. Qua de causa Atridis popularem invidiam reformidat[3]ː nam qui multorum sanguinem effundunt a deis observantur et Erinyes metuere debent[4].
Secundum episodiumː longum tempus inter primum et secundum episodium elapsum estː nam nunc praeco ex Ilio advenit atque victoriam Achaeorum confirmat cui tandem chorus fidem habet. Clytaemnestra eum ad maritum cum mandatis remittitː 'quam celerrime domum veniret ubi uxorem castam et fidelem domi custodem eum expectantem inventurus esset'. Coryphaeus Clytaemestrae mendacii sibi conscius sermonem ad Menelaum vertit quem praeco tempestate abductum ubinam nunc esset neminem scire testatur. Deinde ad Agamemnonem cum mandatis proficiscitur.
Secundum stasimonː chorus adulterium Helenae fugamque memorat quam 'Erinyem lacrimosam'[5] appellat atque eam cum leonis catulo comparat qui domi nutritus iam adultus benefactorum pecora vorat. Ex iniuriarum enim serie novas semper calamitates mortalibus orturas existimat quamquam populus deos nimis beatis hominibus invidere potius credit. Revera iustos homines iustos liberos gignere nec eis quicquam a deis timendum esse contendit[6].
Tertium episodiumː Agamemnon et Cassandra curribus vecti introeunt. Clytaemnestra maritum magnificis speciosisque verbis salutat, e quibus nonnulla in sensum longe diversum qui res tacitas non ignorant interpretari possunt. Quin etiam Agamemnoni primo (quia deorum invidiam timet) reluctanti postremo persuadet ut tapetum purpureum pictumque procalcans domum intret[7].
Tertium stasimonː hoc nefandae superbiae facinus chori terrorem auget cuius cor in pectore lugubrem Erinyum hymnum sponte orditur. Meminit enim sanguinem semel fusum numquam corpus redintegrare posse[8]ː metu tamen tacere mavult.
Quartum episodiumː Agamemnon domum intrat; at Cassandra in limine consistitː divino furore correpta praeterita simul scelera ibi perpetrata videt et futura, hoc est filios Thyestis iugulatos et Atrei iussu suo patri edendos in convivio adpositos necnon seipsam cum Agamemnone domino post parvum tempus a Clytemnestra et Aegistho trucidatam. Coram chori senibus dubitanter audientibus Apollinis crudelitatem increpat atque sacerdotii ornamenta abicit antequam et ipsa intra domum ad mortem contendat. Haec scaena nonnullis comica visa est quia senes agendo omnino impares sunt.
Quartum stasimonː non de solito stasimone agitur quoniam chorus postquam fortunarum humanarum fragilitatem canere coepit Agamemnonis intra domum perculsi clamoribus interrumpitur et postea dum quid agant secum anxie deliberant unusquisque e duodecim choreutis opinionem suam duobus versibus profert.
Exodosː e domo exit Clytaemnestra exultans quod regem dolabra sua manu percusserit atque ita filiam Iphigeniam olim ad ventos propitiandos immolatam vindicarit. Tum fit altercatio inter chorum lyrico modo cantantem et Clytaemnestram trimetris iambicis, hoc est sermonis metro, respondentem, nec regina senum vituperationibus commovetur. Iam advenit Aegisthus et ipse exultans quod fratres olim ab Atreo, Agamemnonis patre, iugulatos per Clytaemnestrae manum vindicarit. Senes chori et reginae moechus minis et conviciis ita certant ut ad pugnam et arma ventum esset ni Clytaemnestra satis sanguinis illo die effusum esse decrevisset. Ultimo versu sperat una cum Aegistho regnum in posterum bene administaturam esse.
Inter exstantia Aeschylea opera Agamemnon multo longissimum est (1673 versus). Secundum nonnullos eruditos prima tragoedia servata est in qua tertius actor et skene adhibeantur[9]. Caedem Agamemnonis iam in Odyssea narratam retractat sed cum praeteritis facinoribus eam connectit, Iphigenia immolata iam in parodo a senibus anxie memorata antequam Clytaemnestra caedis causam eam proclamet necnon nefando Thyestis convivio quod Cassandra vaticinans in domus limine videt atque exeunte fabula Aegisthus iterum narrat. Cum futuris facinoribus quoque eam connectitː Cassandra furore prophetico correpta iam futurum vindicem videt et ultimis versibus senes chori rediturum Oresten Aegistho minantur, ita secundam trilogiae tragoediam praenuntiantes. Nam Aeschylus iustitiam divinam et poenarum distributionem investigat, ultionum scelerumque seriem sine fine saevituram ostendens. Chorus legem a Iove hominibus datam sapienter describitː dolore homini discendum esse[10].
Ceteris personis voluntate et vi animi longe praestat Clytaemnestra quae sua manu Agamemnonem ferit. Et marito imperat quem ad tapetum calcandum invitum cogit et Aegistho quem ab aggrediendis senibus reprimit. Sola Cassandra parumper resistit quae non minus quam chorus divina consilia interpretatur.
Jean Bollack et Pierre Judet de La Combe, L'"Agamemnon" d'Eschyle : le texte et ses interprétations, Éditions de la Maison des sciences de l'homme, 1981-2. Duo volumina. Recensio critica
Eduard Fraenkel, Agamemnon / Aeschylus ; ed. with a commentary, Oxonii, 1982. tria volumina.