Alexander Chalmers (Aberdoniae 29 Martii anno 1759 natus; Londinii 29 Decembris 1834 mortuus) fuit scriptor et diurnariorum artifex Scoticus.
Gradibus academiae medicinae ascendit, sed hanc artem reliquit ac diurnariorum arti se tradidit: fuit enim diarii Nuntii matutini (Morning Herald) moderator. Non solum Gulielmi Shakesperii, Iacomi Beattie, Henrici Fielding, Samuelis Johnson, Iosephi Warton, Alexandri Pope, Eduardi Gibbon et Henrici Saint-John Bolingbroke opera edidit, sed etiam unum Lexicum vitae virorum illustrium in novem libros distributum (1812-1817); unum Glossarium Shakesperii (1807); Georgii Steevens opus Shakesperium (1809); et British Essayists, quae omnia volumina The Tatler, The Spectator, et aliorum diariorum, prooemia biographica et historica, atque indicem universum continet.
Sunt, qui eum dixisse suspicentur: "Ut felix sis, oportet aliquid facere, aliquem amare et aliquid sperare" (The three grand essentials of happiness are: Something to do, someone to love, and something to hope for)[1],
Eius opera apud Bibliothecam Nationalem Scoticam conservantur.[2]