Alicia Parker, ex Salem Oppido Massachusettae, die 22 Septembris 1692 suspensa est, artis magicae per Salemensia sagarum iudicia condemnata.[1] Martha Corey, Maria Eastey, Anna Pudeator, Dorcas Hoar, etiam ad supplicium eodem tempore damnati sunt.[2] Maria (Ayer) Parker eodem die suspensa est,[3] cum Samuele Wardwell. Reverendus Nicolaus Noyes, clericus oppidi, ad supplicium adfuit.
Inter accusationes contra Aliciam factas fuit homicidium matris cuiusdam Mariae Warren.[4] Nonnulli fontes indicant Aliciam fuisse uxorem Ioannis Parker; confuse autem erant in regione nonnullae familiae Parker.[5]
Maria Bradbury, etiam eodem tempore damnata, numquam suspensa est.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |