Anicius Acilius Aginantius Faustus Iunior (cognomine albus natus saeculo 5, mortuus post annum 508) vir publicus Imperii Romani Occidentalis erat.
Faustus anno 483 ab Odoacre consul nominatus est neque autem ab Occidente probatus est[1]. Fuir praefectus urbi Romae post annum 472, nam inscriptione laudatus, quod signum Minervae hoc anno bello civili, quo Anthemius depositus est, deletum refici iussit[2]. Proprium sedem in Amphitheatro Flavio possidebat[3]. Anno 502/503 iterum praefectus urbi fuit, cum Magnus Felix Ennodius eius auxilium contra accusationes quasdam petivit[4]. Etiam annis 506 et 508 epistulas Ennodii accepit[5]. Anno 502 etiam litteras episcopi Viennae Alcimi Ecdicii Aviti accepit[6].
Antecessores: Severinus Iunior (in occidente) et Flavius Appalius Illus Trocundes (in oriente) |
Consul 483 sine collega, in oriente: "post consulatum Trocondi" |
Successores: Decius Marius Venantius Basilius (in occidente) et Flavius Theodericus (in oriente) |