Animalia paradoxa[1] sunt animalia mythica, magica, vel alioquin suspecta quae in quinque prioribus editiones Systematis Naturae, Linnaei operis fecundi, capitulo "Paradoxa" inscribuntur. Quod animalia legendaria in bestiariis mediaevalibus inventa cum animalibus ab exploratoribus relatis perscribit, et cur a Systemate Naturae excluduntur exponit. Secundum Gunnar Broberg, rerum gestarum scriptor Suecicum, Linnaeus in animo habuit explicationem naturalem offerre et superstitionem interrogare.[2] Animalia paradoxa ex editione sexta (1748) deleta sunt.[3]