Anna Damer[1] (nata Anne Seymour Conway die 8 Novembris 1748 iuxta Sevenoaks; Londinii mortua die 28 Maii 1828) fuit sculptrix satis celebris; etiam mythistoriam, titulo Belmour, composuit. Filia fuit Henrici Seymour Conway ducis militum rerumque politicarum periti. Anno 1767 Ioanni Damer nupsit; qui ab ea post septem annos separatus anno 1776 ictu pyrobolo mortem sibi intulit.
Iam virgo, suadentibus Davide Hume patris adiutore et Horatio Walpole tutore, Anna sculpturam assidue coluerat; mox vidua opera sua apud Regiam Academiam ostentaverit. Pro Pinacotheca Shakesperiana Boydell anaglypta duo confecit, rebus e fabulis Antony and Cleopatra et Coriolanus sumptis. Per Europam itinera nonnulla fecit, ubi Horatium Mann Florentiae, Gulielmum Hamilton et Horatium Nelson Neapoli visitavit, etiamque Lutetiae, una cum scriptrice Maria Berry, Napoleonem Bonaparte. Villas suburbanas Strawberry Hill et postea York House iuxta Twickenham habitabat.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Annam Damer spectant. |