Anscharius Gustavus Rudolphus (vulgo Oskar Gustav Rudolf) Hergt (natus 22 Octobris 1869 Numburgi, mortuus 9 Maii 1967 Goettingae) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Theodiscae Nationalis Popularis (DNVP) fuit.
Postquam maturitatem adeptus est, Hergt Herbipoli, Monachii et Berolini iurisprudentiae studebat. Deinde primam probationem accepit, referendarius fuit, secundam probationem adeptus munere iudicis functus est et deinde annis 1902 - 1904 minister publicus Borussiae Hildesiae et Hannoverae erat. Anno 1904 minister publicus in Administerio Borussiae Aerarii Publici factus est. Anno 1915/1916 praeses administrationis Lignitii, anno 1916/1917 Opoliae in urbe Silesiae fuit.
Ab anno 1917 ad usque finem monarchiae Hergt, tum nullius factionis sodalis, Administer Borussiae Aerarii Publici erat. Deinde DNVP accessit et 9 Decembris 1918 eius praeses primus electus est. Hergt legatus senatus terrae Borussiae annis 1919 - 1923 atque legatus Dietae Imperii annis 1920 ad usque mensem Novembrem 1933 fuit. Cum anno 1924 nonnulli legati factionis suae pro proposito Dawes, quo tributa ad victores Belli solvenda definita sunt, suffragia tulissent, Hergt ab extrema dextra valde vituperatus praeses factiones se recessit. 28 Ianuarii 1927 - 28 Iunii 1928 Administer Imperii Iustitiae et Cancellarius vicarius in consilio ministrorum Marx IV fuit. Eo anno et candidatus erat praesidis DNVP, sed Alfredus Hugenberg, qui foedus regendi cum NSDAP impetrari in animo habebat, plura suffragia accepit.
Cum anno 1933 Nazistae rerum potiti essent, Hergt Novembri mense anni Dietam Imperii reliquit atque vitam privatam Goettingae degebat.
Otto Landsberg (SPD) | Eugenius Schiffer (DDP) | Andreas Blunck (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Eugenius Schiffer (DDP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Ericus Emminger (BVP) | Curtius Joël (nullius factionis) | Iosephus Frenken (Centrum) | Ioannes Luther (pro tempore, nullius factionis) | Gulielmus Marx (Centrum) | Ioannes Bell (Centrum) | Anscharius Hergt (DNVP) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Ioannes Victor Bredt (Factio medii ordinis) | Curtius Joël (nullius factionis) | Franciscus Gürtner (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | |
Gulielmus Marx (Centrum) | Anscharius Hergt (DNVP) | Gustavus Stresemann (DVP) | Gualterius de Keudell (DNVP) | Henricus Köhler (Centrum) | Iulius Curtius (DVP) | Martinus Schiele (DNVP) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Gulielmus Koch (DNVP) | |