Apamea ad Euphratem (Graece: Ἀπάμεια) Hellenistica fuit urbs ad sinistram ripam Euphratis fluminis, quae urbem celeberrimam Zeugma opposuit. Duae urbes per pontem navicularum nectatas esse traduntur (Graece ζεύγμα). Seleucus I Nicator urbem condidit et ad honorem uxoris Apamae, Spitamenis filiae, nominavit.[1] Situs antiquae urbis cum olim ab oppido Turcico nomine Tilmusa (vel Rum-Kala) occupatus sit nunc in lacu nuper exstructionis Aggerem Birejik causa orto submersus est.