Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Arteria cerebelli inferior anterior (TA: 12.2.08.019) cum abbreviatura internationali AICA est vas sanguineum superficie principaliter cerebelli et ramus arteriae basilaris.
Mala arteriae cerebelli inferioris anterioris imprimis ad insultos ischaemicos (apoplexiam) spectat. Aneurysmata rarius sunt.
Arteria cerebelli inferior anterior proxime nervos craniales VI, VII, VIII et pontem locata est.
Ea sunt imprimis obstructiones atheroscleroticae arteriae cerebelli inferioris anterioris (→apoplexia cerebri), quae dignoscuntur, sed rarius quam arteriarum cerebelli superioris et cerebelli inferioris posterioris[1]. Aneurysmata hic rarius sunt[2].
Syndroma AICA simul est syndroma vascularis, quod est fluxum reductum sive abscissum (ut in apoplexia) symptomata peculiaria efficere. Aegroti vertigine, nausea, tinnitu, statu et ambulatione inconstante impediti sunt[3]. Raro syndroma Horneriense observari potest.