Asiongaber (Hebraice עֶצְיֹן גֶּבֶר ), secundum librum Numeri, fuit statio non longe a monte Sinai ad orientem versus ubi Israëlitae ex Aegypto fugientes tentoria posuerunt;[1] quam stationem liber Deuteronomii, eandem rem referens, iuxta Ailath collocat.[2] Auctor libri I Regum asseverat regem Salomonem portum statuisse "in Asiongaber, quae est iuxta Ailath in litore maris Rubri in terra Idumaea" unde naves mercatorias ad Ophir misit;[3] addit regem Iudae Iosaphat "naves Tharsis" confecisse ut in Ophir navigarent aurumque reportarent "et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber".[4] Secundum Liber II Chronicorum Iosaphat naves suas ad Tharsis, minime ad Ophir, mittere voluit, destructionemque navium prophetavit Eliezer filius Dodiae de Maresa: "Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua."[5] Flavius Iosephus oppidum Asiongaber tempore suo nomen Berenice gerere asseverat.[6]
Archaeologus Nelson Glueck collocationem Asiongaber ad ruinas castelli antiqui posuit nomine Tell el-Kheleifeh, constructi (sicut ipse censuit) saeculo X a.C.n. Eruditus recentior Gary Pratico hanc collocationem dubitavit, nulla in eis ruinis ante saeculum VIII a.C.n. facta reperiens, nulla post saeculum V a.C.n.; culturam incolarum Asiongaber minus ad regionem Palaestinam, potius ad Edom adpropinquare voluit.