Aurora consurgens est tractatus de alchemia in lingua Latina mediaevali scriptus. Olim a Thoma Aquinate scriptus esse false census fuit. Veterrimum manuscriptum (Turici Zentralbibliothek MS. Rhenoviensis 172), mancum, fere anno 1420 confectum est. Completum exemplar fere anno 1450 confectum est (Praga, Universitni Knihovna, MS. VI. Fd. 26).
Textus magnam partem est commentarium saeculi X Arabici tractatus, Tabulae Chemicae, scriptae a Zadith Filio Hamuel sive Arabico alchemista Ibn Umail. Mala Latina conversio circum saeculum XII facta est. Textus murales imagines ekphrase describit subterranei pyramidis cubiculi, in quo smaragdinea aut marmorea tabula, hieroglyphicis signis insculptis, super mythici alchemiae conditoris Hermae Trismegisti genus iacet. Imagines postea additae sunt. Secundum Tabulam chemicam, pictogrammata transcripta sunt, quod certum facit Hermae doctrinae integritatem. Aurora consurgens repraesentat igitur scientiae Antiquitatis renovationis mythum, qui Renascentiae tempore magni momenti erat. Quam scientiam a deis ortam per pictogrammata tradere hominum verbis depravare vitet[1].
Lutetia, BnF, MS. Latin 14006 : Traités d'alchimie, includens Aurorma consurgentem et duo alia manuscripta, Librum secretorum alchimie et Florem regis, sine imagine;
Aurora consurgens est titulus operis power metalmusicae a grege Brasiliano Angra compositi, anno 2006 editi. Involucrum primam manuscripti imaginem repraesentat, sive duos geminos in nigri aquilae unguibus.
Aurora consurgens etiam est titulus mythistoriae Italici scriptorisAngeli Vetturini, anno 2012 publicati. Involucri imago est proelium Solis et Lunae, a Turicensi exemplare inspiratum.
Barbara Obrist, Les débuts de l'imagerie alchimique (XIV-XVe siècles), Le Sycomore, coll. « Féodalisme », 1982 (revisa a William Newman Medieval Academy of America 1985)