Brussus E. Andrews est poeta Americanus et unus ex personis gravissimis, qui se cum poetis linguae, sive poetis L=A=N=G=U=A=G=E ex periodico appellatis, consociavit.
Andrews, Sicagi natus, coniunctionibus internationalibus in Universitate Hopkinsiensi et scientiae politicae in Universitate Harvardiana studuit. Edge, primus liber eius, anno 1973 prolatus est.
Una cum Carolo Bernstein periodicum L=A=N=G=U=A=G=E edidit, quae in tredecim fasciculis inter 1978 et 1981 consistit, et (cum aliis magazinis sicut This, A Hundred Posters, Big Deal, Dog City, Hills, Là Bas, Oculist Witnesses, QU, et Roof) fuit unum ex mediis poesis linguae maximi momenti. Andrews et Bernstein plurimum contentorum fasciculorum tredecim in The L=A=N=G=U=A=G=E Book anno 1984 ediderunt. Andrews opinione classica, poesin esse rerum per linguam "tractationem rectam", reiecta arguit solam rem quae sic tractari possit linguam ipsam esse.
Andrews ex 1975 fuit professor scientiae politicae in Universitate Fordhamensi. Sui cursus ad rationem politicam inusitate intuentur. Rebus extra exemplar praecipui fluminis consulens, quas appellat quidem rationes oppressionis et eversionis ab administratione Civitatum Foederatarum effectas, societatem hodiernam Americanam aspere reprehendit.
Andrews in O'Reilly Factor, programmate televisifico a Fox News emisso, Octobri 2006 apparuit, postquam discipulus Fordhamensis qui pro programmate laborabat de sententias Andrewsianas a sinistra politica questus est.
Andrews circa quadraginta libros poematum edidit, aut suorum aut una cum aliis scriptoribus, ac nonnullos lbros commentariorum. Inter hos libros sunt I Don't Have Any Paper So Shut Up (Or, Social Romanticism) (1992) et Ex Why Zee: Performance Texts, Collaborations with Sally Silvers, Word Maps, Bricolage & Improvisation (1995). Libri Designated Heartbeat ('Designatus cordis pulsus', Salt Publishing, 2006; ISBN 1-84471-068-8) et Swoon Noir (Chax Press, 2007; ISBN 978-0-925904-48-5) ad futurum pergunt.