Byrrhus pilula est holarctica coleopterorum familiae Byrrhidarum species, quae a Carolo Linnaeo anno 1758 primum descripta est.[1]
Corpus est breve et plena et brunneum, ordinibus brunneis pallidais et obscuris in elytris notatum. Longitudo corporis est a 6.7 ad 9.3 millimetra.
Animalia huius speciei omnes appendices inter ventrales corporis strias referre possunt, mortem fingentia et stercoris cuniculi vel seminis similia. Larvae et adulti bryophytis, algis, et marchantiophytis vescuntur. Eorum habitationes naturales sunt tesquae, terrae fruticosae, et litora arenosa. Inveniuntur sub stipites et lapides et prope radices plantarum in solis umidis, arenosis, lapidosis.[2][3] Pars diaetae Milvi milvi in Cambria sunt,[4] atque in globulis Falconis tinnunculi et Athenae noctuae inveniuntur.
Byrrhus pilula in Palaearctica ab Hibernia et Hispania ad Iaponia, et in septentrionalibus Canadae territoriis in America Septentrionali invenitur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Byrrhum pilulam spectant. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks • INPN France |