Cardisoma est genus magnorum cancrorum terrestrium familiae Gecarcinidarum. Tres species olim in hoc genere nunc in Discoplaxe circumscribuntur.[1] Quattuor species iam inter Cardisomata circumscriptae in calidis regionibus litoralibus inveniuntur, ubi in cuniculis habitant. Iuvenibus saepe sunt colores vividi, carapace purpureo-caeruleo cruribusque cinnabarinis praeditis, sed crescentes eorum colores pallescuntur, et muliebres maribus obscuriores solent. Una chela saepissime est alia multo maior. Cardisomata sunt omnivora, sed praecipue materiis plantarum vesci malunt.[2]
Generi Cardisomati sunt hae quattuor species[1]:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cardisoma spectant. |
Vide "Cardisoma" apud Vicispecies. |