Castella Drei Gleichen (Theodisce: Drei Gleichen) sita sunt ad limitem pagorum Gotae et Ilm in Thuringia. Hoc nomine una designantur burgi Mühlburg, Gleichenburg et Wachsenburg. Hanc regionem pictor Otto Knöpfer persaepe depinxit.
Inter Arnstadium et Gotam in plano tractu tres cono similes colles cum castello singulo cernuntur. Quae appellantur "Drei Gleichen", tria similia. Aurigis vehentibus in strata autocinetica regionem transscindenti recommendatur sistere, aspectu excitanti frui et, si pote est, castella visitare. Eorum duo ruinae sunt.
Tribus burgis diversi aspectus et officia varia sunt:
Eodem loco vixit notandus gravio Ernestus cuius matrimonium multiplex vel hodie fascinat: eius enim pellicem Mahometanam in cruciata liberatam et in Thuringiam portatam uxor legitima Ernesti magnanime in contubernio accepit. Ernesti et eius duarum uxorem cippum sepulcralem Erfordiae in Cathedrali Mariae Virgini dicata admirare potueris. Turri defensoria, cuius ascensio meritat aspectus pulcherrimos circumcirca, instructa est museo pusillo ubi certior fis de historia burgi necnon de natura ambienti mira.
Ad radicem arcis Gleichenburg aeterna Dolomiana marga abundat, quae in glareas fissa est. Itaque flores herbaeve hic non crescuntur. Quasi pulvini concavi margae pleni salutant praetereuntes. Scintillant in lineis rubra, cana, viridi.
Museumsverband Thüringen (eld.): Museen in Thüringen, Edition Leipzig 2001, ISBN 978-3-361-00612-0, p. 166
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Burgos Drei Gleichen spectant. |