Cavendishia est genus angiospermarum lignearum familiae Ericacearum, cui sunt circa 100 species plantarum perennium, quarum multae sunt epiphyticae. Genus, in America Australi et Media tropica endemicum, ex Gulielmo Georgio Spencer Cavendish, sexto duce Devoniae, appellatum est.[1]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cavendishia spectant. |
Vide "Cavendishia" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index • Flora of North America |