Christianus (Christian) Stock (natus 28 Augusti 1884, mortuus 14 Aprilis 1967) vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.
Post scholam finitam Stock sigaris conficiendis operatus est.
Anno 1902 sodalis SPD factus est et 1910 secretarius collegii opificum Badeniae electus est. Ab anno 1914 ad 1918 miles conscriptus inter primum bellum mundanum fuit. Anno 1919 Stock legatus ad Consilium Formae Civitatis Constituendae Wimariae creatus est. Ab anno 1920 ad 1922 secretarius status in ministerio defensionis fuit, tum praeses societatis cautionum valetudinis Heidelbergae, deinde Francofurti ad Moenum erat. Anno 1933 nazistis, qui rerum Germaniae potiti erant, dimissus et aliquamdiu in castra carceralia coniectus est. E castris liberatus repraesentator nonnullorum societatum laboravit, deinde tabernam sigarorum condidit. Hoc loco sodales SPD vetitae clam convenerunt. secundo bello mundano finito Stock initio iterum praeses societatis cautionum Francofurti laboravit, deinde magistratui praeerat, qui societates cautionum inspiciebat.
Concilio ad constitutionem Hassiae constituendam interfuit atque 20 Decembris 1946 primus praeses ministrorum Hassiae post bellum electus est: Antecessor eius Carolus Geiler ab Americanis, qui tum Hassiam occupaverant, nominatus erat. De foedere cum factione CDU conventum est[1].
Praeses ministrorum Stock praesertim oeconomiae post bellum reficiendae curavit atque fugitivis Hassiae inserendis providebat. Praeterea Bonnae cum aliis auctor erat novae Germaniae constitutionis atque primam electionem Dietae Foederalis Germaniae custodiebat.
Post electionem anni 1950 SPD factio Georgium Augustum Zinn successorem nominavit, qui 14 Decembris eius anni electus est. Anno 1954 iterum in senatus terrae Hassiae electus est.
annis 1918 - 1945: Carolus Ulrich | Bernhardus Adelung | Ferdinandus Werner | Philippus Gulielmus Jung | Iacobus Sprenger ab anno 1945: Ludovicus Bergsträsser | Carolus Geiler | Christianus Stock | Georgius Augustus Zinn | Albertus Osswald | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Volkerus Bouffier | |