Cingis

Haec est pagina discretiva nominalis quae paginas de hominibus eiusdem fere nominis indicat.

Cingis

Statua imperatoris Mongoliae Cingis Chan
GenusMasculinum
OrigoMongolica
Significatio"universalis"
Index praenominum
Paginae in "Cingis" ineuntes

Cingis, vel Cinghis,[1] est praenomen masculinum praesertim Turcicum (Turcice Cengiz) quod e nomine imperatoris Mongoliae Cingischam (Mongolice ᠴᠢᠩᠭᠢᠰ ᠬᠠᠭᠠᠨ seu Чингис хаан, Činggis Qaɣan) originem ducit.[2] Vere hoc erat titulus 'dominator universalis' significans, quia verum nomen ducis militaris Temur-Cin (Mongolice ᠲᠡᠮᠦᠵᠢᠨ seu Тэмүжин, Temüǰin) erat.[1][2]

  1. 1.0 1.1 Etiam Gingis, Ginghis et caetera. De aliis formis vide textum Bibliotheca orientalis clementino-vaticana (1728): 471 [1].
  2. 2.0 2.1 Behind the Name, s.v. "Genghis". (Anglice).