Clemens Venceslaus Coudray (natus die 23 Novembris 1775 Ehrenbreitstein apud Confluentes, mortuus die 4 Octobris 1845 Vimariae) architectus Germanicus inclutissimus habetur.
Coudray in vestigiis patriis decorationes confecit antequam architecturae superiori Lipsiae et Dresdae studere inciperet. Berolini moratus, qua in urbe cum multis illius illustris Scholae Berolinensis collegis consuetudinem contraxit, iter Parisiense fecit. Ibi annis inter 1800 et 1804 magister ei erat Ioannes Nicolaus Durand professor in Academia polytechnica notissimus. Coudray aliquando confessus est se Lutetiae permulta addidicisse. In Italia autem, quo pergebat, rebus classicis satis frui potuit.
Domus Auriaca eum breviter Fuldae retinuit ante iter Vimarianum Goethio vocante. Mox architectus primus aulicus nominatus annos triginti vitam in isto ducatu grandi Musis dedicato degebat qui lucubrationes atque opera eius libentissime accepit et incessanter promovit. Cum Goethio ipso multa excogitavit et effecit. Vimariae anno 1817 Grapheum structorium fundatum est. Coudray multas res valde diversas fecit: vicos flammis consumptos renovavit (e.g. Berka, Buttstädt, Rastenberg), desideria privatorum implevit, vias novas strevit, res caducas vivificavit, festa atque caeremonias artificialiter expinxit.
Meritum autem maximum in Vimaria magonicanda et convenustanda habuit, ut gravitudo politica in dies crescens aedificiis opulentis elluceret. Genus classicum nobile adhibuit quippe qui umquam nec aedium utilitatis nec oppidi totius corporis oblivisceretur.
Ecce res nonnullae, quas praeter fana et instituta educatoria publica ubique in ducatu sparsa, in ipsa urbe Vimariae creavit:
Alibi haec fieri iussit:
Res quae non (iam) ad effectum venerunt:
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Clementem Venceslaum Coudray spectant. |