Codex Cairensis (etiam Codex Prophetarum Cairensis) est antiquissimum manuscriptum Hebraicum, quod textum prophetarum Veteris Testamenti continet.
Secundum colophon "anno 827 exeunte post secundum templum destructum" (= 895 p.C.n.) a Mosche ben Ascher in urbe Tiberia scriptus et notis Masoreticis instructus est.
Communitati Caraorum Hierosolymis donatum et ibi anno 1099 ab equitibus cricigeris ablatum esse traditur. Postea in possessionem communitatis Caraorum Cairensis venit, quae codicem adhuc asservatur.
Datatio autem novis investigationibus nuper in dubium venit. [1]
Codex libros, qui secundum terminologiam Iudaicam ad prophetas pertinent, amplectitur, i.e. praeter libros Isaiae, Ieremiae, Ezechielis, Danielis et Dodecapropheton etiam libro Iosue, Iudicum, Samuelis et Regum (qui posteri etiam "prophetae anteriores" vocantur).
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |