Collegium Marianum aedificium historicum est in centro urbis Erfordiae, via Mainzerhofstraße 11. Notum est tamquam locus ubi a catholicis abalienatus Martinus Lutherus et catholicissimus Iodocus Trutfetter de theologicis disputaverunt.
Haud multae aedes temporis gloriosi Universitatis Erfordiensis mediaevalis adhuc exstant. Eius nucleus, Collegium Maius in via Michaelisstraße, anno 2011 in multis partibus reaedificatum est. Eo plus valent eius paucae partes originales. Domus passus nonnullos magis ad meridiem sita, ubi illustris librorum collector Amplonius Rating de Berka habitavit, non iam visibilis est. Sortem eandem habet Collegium Marianum, quod erat iuristarum sedes et collegium haud exiguum. Fundatum est anno 1448 sumptibus canonici cathedralis Henrici Gerbstedt. Patebat collegium istud etiam scholasticis theologiae, cum semper iurisprudentia maioris momenti esset. Cognomen collegii facetum erat Bononiae septentrionalis.
Tempore Reformationis collegium notum erat quippe quod Lutherum studiosum sartum et tectum conservabat. Sed Lutherus iam aestate anni 1505 studia iurisprudentiae reliquerat et monachus factus est apud Augustinienses. Ita Lutherus consuetudinem profundam cum collegialibus verisimiliter non erat. Insuper dubium est, num ille hic aut in Collegio Amploniano studuerit. Sed proculdubio mense Maio 1518 colloquium maximi momenti inter reformatorem et domnum Trutfetter habitum est. Lutherum valde paenituit quod iste ideas reformatorias refutavit.
Ab plurimis autem scholasticis universitariis Lutheri doctrinae libentius acceptae sunt ut et a multis burgensibus. Inde ab principio reformationis asseclae Erfordiae erant et loci, quos Lutherus visitaverat, mox veri loci peregrinatorii fiebant (i.a. coenobium ubi Lutherus degebat). De his omnibus ut memoria maneat propositum est Societatis Historicae Erfordiensis quae nuncupatur. Iam saeculo XX ineunte eius participes tabulam commemorativam in situ affigi iusserunt. In ea scriptum est hoc: "Hier stand ehemals das Collegium Marianum, in dem Dr. Jodocus Trutfetter, der bedeutendste scholastische Philosoph seiner Zeit, am 9. Mai 1518 mit Dr. Martin Luther seine berühmte Unterredung hatte." Illo tempore videlicet sufficiebat tam tenuis informatio omnibus praetereuntibus, qui ipsi plus de his omnibus scirent.
Steffen Raßloff: 100 Denkmale in Erfurt. Geschichte und Geschichten. Mit Fotografien von Sascha Fromm (Thüringen Bibliothek, vol. 11), Essen 2013.