Comana Pontica

Comana iuxta Zelam inter Amasiam et Sebasteiam in Ponto sita.

Comana Pontica fuit urbs antiqua luxuria nota. Regum Ponticorum temporibus vetusta Matris Magnae (ibi appellatae) delubra exstabant, quorum sacerdotes, rege excepto, omnibus praeponebantur. Hi ampla latifundia possederunt, et plus quam sex milia servorum. Feriae bis anno frequentatae sunt, quibus temporibus multae mulieres corpora sua vulgabant. Qua de causa tot homines urbem celebraverunt ut Strabo scriberet Comana esse quasi alteram Corinthum.[1]. Ipse urbem Comana visit Strabo ut qui Cappadox erat. Hic cultus ad Hetthaeorum tempora referendus videtur, quorum in scriptis iam quarto decimo saeculo a.C.n. urbs Kummanni memorabatur.

Delubris aetate Christiana defunctis populus ex Comanis profectus est Tocat, quod locum vicinum muniri commodius poterat.

Comana est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.

  1. Strabo, Geographica 12.3.32-6. Cf. ibidem XII.2.3

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Alphonsus Archi," Città sacre d'Asia Minore", La Parola del Passato CLXIV, 1975

Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!