Constructio scaenica

Fabri tignarii scaenam fabricantur.
Scaena perfecta.

Constructio scaenica est ratio qua constructionis curator scaenam magnitudinis plenae aedificandam audientibus vel camerae aptam molitur, ut a descriptore scaenico vel magistro artis postulatur, cum magistro theatri ad faciendam scaenam ludo dramatico, pelliculae, vel televisioni commodam laborans. Descriptor scaenicus instar scaenicum, instaria adumbrationis, elevationes pigmenti (instaria picturarum cuiusque elementi quod pigmento egeat, pictori scaenico suppeditatum), et investigationem proprietatum, texturarum, et ceterorum profert. Inter instaria adumbratonis plerumque sunt forma contabulationis, elevatio, et orthographica integrae scaenae proiectio, cum multiplicibus singulorum elementorum scaenicorum adumbrationibus, quae in productionibus theatricis, vel immobilia, vel volatilia, vel in plaustris scaenicis condita sint. Exemplaria et elevationes pigmenti saepe manu fabricantur, quamquam recentioribus annis, multi designatores productionis et plurima theatra commercialia instaria adumbrationis facere coeperunt, per AutoCAD, Vectorworks, et alia programmata adumbrationis adiuta.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]