Cursus publicus de Turri et Tassis per imperium Sacrum Romanum sub aegide familiae nobilis Germanicae de Turri et Tassis actus est. Pars nominis huius familiae e stirpe mediaevali Italica de Turri(en) demitur, quae saeculo XIII dominium Mediolanense tenebat.
Franciscus de Turri et Tassis anno 1516 servitium cursuale primum inter Vindobonam et Bruxellas instituerat. Inde eius familiares heredes servitiorum cursualium perennes declarati sunt. Anno 1624 graviones imperiales proclamati sunt, anno 1695 vel principes imperiales.
Anno autem 1867 omnia privilegia cursualia Borussiae vendita sunt. Saeculo XX ineunte princeps Albertus (natus 1867) sedebat Ratisbonae, cum princeps Alexander (natus 1851) Pragae vitam degeret.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Thurn und Taxis spectant. |
Brockhaus' Kleines Konversations-Lexikon, editio quinta, volumen 2. Lipsiae 1911, p. 836 quod relegi potest hic in interreti.