David Allen Zubik (natus die 4 Septembris 1949 in Pittsburgo) est episcopus Pittsburgi. Mense Julio 2007, Zubik delegatus a Papa Benedicto XVI ad episcopatum Pittsburgi; episcopus quondam Dioecesis Sinus Viridis in Visconsinia erat.
David Zubik natus est in Sewickley, vico Pennsilvaniae in vicino Pittsburgi, filius Stanley et Susannae Zubik. Nepos advenarum Polonicarum Slovenicarumque, filius unicus parentum erat. In vico Ambridge habitavit, et parochiam Boni Pastoris frequentavit .
Consectationem Sacrorum Ordinum sacramenti consideravit in iuventute eius, sed certe optavit anno 1965. In Seminario Sancti Pauli pro dioecese Pittsburgi conscriptus est, et bacchalaureatum meritus est a Universitate Duquesnense anno 1971. Educationem suam extendit apud Seminarium S. Mariae in Baltimora.
Eps. Vincentio Leonard ordinatus est ad sacerdotionem die 3 Maii 1975. Vicarius parochialis erat usque ad annum 1980. Secretarius pro Eps. Antonio Bevilacqua ab anno 1987 ad 1991 erat. Ministravit in multis aliis officiis dioecesanis ad anno 1997.
Die 6 Aprilis 1997, David Zubik episcopus auxiliaris Pittsburgi atque titularis sedis Iacobolitani[1] institutus est a Papa Iohanne Paulo II. Sicut sententia eius adoptavit: Nihil impossibile est apud Deum (Luc. 1:37).
Postmodo nominatus est episcopus dioecesis Sinus Viridis in Visconsinia die 10 Octobris 2003. Sedem Decembri mense eiusdem anni ascivit. Postremo episcopus Pittsburgi nominatus est a Papa Benedicto XVI die 18 Julii 2007, finis vacuitatis 14 mensum. Institutus est die 28 Septembris 2007.