De vita beata est epistula et dialogus summi viri philosophique Senecae minoris.
Ad Gallionem fratrem de vita beata est septimus dialogorum Senecae minoris liber. Quibus in litteris, quas aperte publicandi causa scripsit, Gallioni fratri atque eis, qui legunt, de divitiis et opibus atque horum usu opinionem stoicorum exponit. Finis scripti amissus est.
Titulus De vita beata, qui non a Seneca ipso sed postea a philologis datus est, primum decipit. Id ergo non agitur, qua beate vivere possis, sed praecipue una de parte vitae beatae. Interpretes enim praesertim e litterarum secunda parte eum has apologiam scripsisse, cum diu Neronis educator velut cum aliis gubernator atque summus rei publicae vir ideoque divitissimus esset, rati sunt. Cui exempli gratia Publius Suillius Rufus consul praecepta sua non sequendi crimini dedit.
Nobis omnino viginti octo columnae traditae sunt. In haec dividendum est, qua de re agitur:
Ergo sedecim capitula prima conspectum rei faciunt, cum Senecam a parte stoicorum stare constat (3.3). Imprimis apparet se adversarium esse sectam Epicuri. Conclusio huius parte est: "Ergo in virtute posita est vera felicitas." (16.1).
Qui in columnis sequentibus ab omnibus criminibus se non absolvit, sed argumentationem adversariorum eo debilitat, quod se non vivere, sed exemplum, cui appropinquare potest tamen numquam assequi, esse ostendit; atqui studio praestandi quidem se meliorem fieri quam eos, qui maledicant (v.e. 20.3–5).
Editiones:
Libri secundi generis: