Dean Conant Worcester

Dean Conant Worcester

Dean Conant Worcester D.Sc., F.R.G.S. (natus apud Thetford Montis Viridis die 1 Octobris 1866; mortuus anno 1924) fuit stator Civitatum Foederatarum in insulis Philippinis. Baccalaureatus est anno 1889 apud Universitatem Michiganensem. Ab anno 1899 in Commissione Philippinarum meruit; ab anno 1901 fuit secretarius rerum internarum in gubernio harum insularum. Fuit etiam ethnographus et ornithologus.

Anno 1908, se anonyme vituperatum credens in diurno El Renacimiento in commentatione titulo "Aves de rapina", editores iudicio persecutus est, scilicet Martinum Ocampo et Theodorum Kalaw; quibus in carcerem missis diurnum interdictum est. Anno 1910 Dean Worcester Nosocomium Generale Philippinum condidit.

Anno 1913, Francisco Burton Harrison gubernatore, Dean Worcester (sicut alii Civitatum Foederatarum cives) a munere secretarii demissus est et Raphael Palma ad idem munus inductus. Dean Worcester eo anno historiam de debellatione et pacificatione insularum conscripsit sub titulo The Philippines Past and Present.

  • (cum Frank S. Bourns) Preliminary Notes on the Birds and Mammals Collected by the Menage Scientific Expedition to the Philippine Islands (1894)
  • The Philippine Islands and Their People (1898)
  • The Non-Christian Tribes of Northern Luzon (1906)
  • (cum Richard C. McGregor) A Hand-List of the Birds of the Philippine Islands (Manila: Bureau of Printing, 1906)
  • The Philippines Past and Present (1913; editio 2a, 1914) Textus incompletus
    • Nova editio "with biographical sketch and four additional chapters by [Joseph] Ralston Hayden" (1930)
    • Nova editio (Kessinger Publishing, 2004) Paginae selectae

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bo Beolens, Michael Watkins, Whose Bird? Common Bird Names and the People They Commemorate New Haven: Yale University Press, 2003