Diana et Callisto est tabula a Petro Paulo Rubens anno 1635 picta, hodie in Museo Pratensi servata.
Callisto erat filia regis Arcadiae, atque propter studium venandi se ad Dianam applicuit, atque fuit a dea unice dilecta propter naturam castam quae erat utrique consimilis. Eam fecit Diana principem comitum atque eam iussit ut promissa et foedera virginitatis servaret, et servasset, ait poeta inique atque contra ius, servasset nisi formosa esset, nam cavit mortales sed habet crimen a Iove. Callisto enim, etiam si extra culpam fuit, non valuit eam a se abigere atque suspicionem criminis semper secum habebit. Et idem patitur Callisto quod multae feminae in decursu saeculorum passae sunt, quod etiam si innocentes fuerunt illam suspicionem criminis secum habuerunt. Iuppiter enim effigiem Dianae simulatus puellam venantem persecutus est atque eam amotam a conspectu ceterarum vitiavit atque compressit. Puella timebat ne suum casuum Dianae enarraret, sed id quod in ventre habebat, quod secum ferebat, diu celare non potuit et hoc est prorsus quod haec scaena narrat. Chorus Dianae mille feras iam venatus ad lucum nigrum venit in quo erat fons aquae gelidae. Ibi iuvit corpora lavari et iam omnes nymphae et comites Dianae velamina et vestimenta ponebant, sed misera Callisto haesitabatur, conmorabatur, tandem exuit tunicas atque prodita est tumore ventris. Tunc Diana exarsit, puellam periuram appellavit atque iussit ut coetus illos virgineos dessereret ne aquas castas pollueret. Ergo illa puella Callisto, quae invito pectore Iovem passa erat, bis poenas tribuit, nam primum habuit poenam ipsius stupri, deinde quoque habuit poenam solitudinis nam relicta est a comitibus suis. Sed erit quoque tertia punitio, qua de causa loquebamur de conmiseratione, nam Iuno irata atque laesa indignata est, puellam paelicem atque adulteram appellat atque eam in speciem ursae commmutat. Iam iuppiter postremo miseratus fatum infelix puellae eam ad domos superas rapit atque effigiem ursae stellis figuratam eam in caelo constituit atque stellam septentrionis creavit ut puellam ita conmemoraret.