Dobromirus, qui inter annos 1197 et 1202 floruit, fuit dux Bulgarorum et Blachorum. Anno 1197 imperator Alexius III Angelus ad foedera concludenda filiam Manuelis Camytzae Dobromiro in matrimonium dedit, qui nomine Graeco Chrysus se nuncupavit. Mox Manuel contra Ibancum ducem militans captus est. Imperatore Alexio nihil pro eo offerente Manuel apud generum Dobromirum subsidia petivit. Inde ambo contra imperium bellare inceperunt. Anno 1202 Dobromirus a duce Caloioanni devictus est, post quem annum nihil maius de eo scitur.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |