Donum Veneris est tabula a Titiano picta. Tabulam pingendam suscepit Titianus a duce Alphonso Ferrariae. Tunc temporis, saeculo sexto decimo ineunte, tantum triginta annos natus erat Titianus. Erat satis notus, satis illustris, sed non tam notus quam postea erit. Tertio saeculo p.C.n. floruit Philostratus, sophista quidam qui Neapoli, urbs notissima meridionalis Italiae vidit multas tabulas pictas quas postea descripsit in libro suo cuius nomen est “Imagines”. Olim, tabulae omnes pessum datae sunt. Sed sive casu, sive consilio deorum liber Philostrati servatus est usque ad aetatem nostram. Tunc temporis, aetate artium renascentium doctissima femina, soror ducis Ferrariae, nomine Isabella, constituit translationem ex lingua Graeca qua conscriptus erat liber Philostrati in linguam Italicam facere. Hoc consilio volebat dux ornare cubiculum suum multis tabulis pictis ad res mythologicas pertinentibus.
Philostratus nobis dicit in primis lineis «Aspicite amores, aspicite cupidines»[1]. Dicit Philostratus multas esse res quas homines amare solent. Ergo amores, erotes, cupidines significant multas res. Significant, primo in loco, amorem. Locus est amoenus, immo amoenissimus. Sunt arbores altae pulcherrimae, malorum plenae. Cupidines sive erotes advolant ad ultimos ramos ut mala capiant. Quia malum significat amorem. Malum est pomum Veneri donatum. «Malo me petit Galatea, lasciva puella» dixit Vergilius[2]. Alter malum iacit, alter manus porrigit ut malum capiat. Alter, qui suffocare conatur amicum lacertis, est signum amicitiae, quia amicitia est grata, amicitia est dulcis, sed nonnumquam pugnandum est quoddamodo cum amico. Si sincerum amicum habere volumus aliquando in certamen cum amico debemus descendere. Est etiam parvus sagittarius in parte dextra tabulae. Ille sagittam arcu mittens vult vulnerare amicum. Iam amor exstat, iam amor adest, sed vult amorem refricare. Si non curatur amor, is paulatim corruit, paulatim decrescit, paulatim moritur. Ergo sagittis refricandus est amor. Cistae, quibus amores volunt capere mala, sunt pulcherrimae, gemmis pretiosis ornantur, margaritis et smaragdis. Non sunt parvi pretii, Vulcanus amoribus dedit omnes cistas. Est etiam lepus in media tabula depicta, animal etiam Veneri dicatum. Quia lepus potest habere multos catulos. Potest etiam post partum, sine intermissione, novos catulos concipere. Etiam apud antiquos videbatur non tantum femina lepus sed etiam mas lepus gestare catulos posse, quod est omnino absurdum sed hoc credebant. Sunt etiam pulcherrimum signum marmoreum deae in parte dextra tabulae et duae mulieres ingredientes, quae saltantes volunt aliquid agere. Altera oculos conicit extra tabulam, altera, per speculum, quod est etiam instrumentum Veneri dicatum, speculo vult aspicere aliquid quod extra tabulam est. Nescimus quid aspicere velint illae duae feminae.Titianus valde curabat de dispositione suarum tabularum in cubiculis, in loco ubi postea figendae erant tabulae. Et fortasse illae duae feminae aspiciunt aliquid quod extra tabulam est. Fortasse signum, fortasse alteram tabulam. Titianus voluit hanc tabulam figere in parte dextra cubiculi ducis Alphonsi I. Abest ipsa dea. Fortasse feminae, aspiciunt, conspiciunt, videre volunt ipsam Venerem deam hoc in loco in tabulam ingredientem.