Edmundus Grendalus,[1] vulgo Edmund Grindal (natus circa annum 1519; mortuus die 6 Iulii 1583) fuit clericus Angliae. Alumnus fuit collegiorum Magdalenae et Christi necnon aulae Pembrochiae apud Cantabrigienses, unde Nicolai Ridlei magistri huius aulae tutelam habuerit. Fuit ab anno 1559 magister eiusdem aulae et episcopus Londiniensis, deinde ab 1570 archiepiscopus Eboracensis atque ab 1575 usque ad mortem archiepiscopus Cantuariensis in Ecclesia Anglicana.
Lexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |