Ernestus Keil (natus die 6 Decembris 1816 Longosalissae, mortuus die 23 Martii 1878 Lipsiae) fuit bibliopola et editor Germanus. Periodicum famosissimam Die Gartenlaube (ad verbum: trichila hortulana) condidit.
Keil Vimariae artem libellionis edidicit et anno 1837 assistens factus est Lipsiae in bibliopolio Weygand. Anno 1838 ipse autem moderator creatus est periodici "Unser Planet" quod postea "Wandelstern" nuncupaverunt. Anno 1845 ibidem tabernam propriam aperuit et anno sequenti periodicum menstruum "Der Leuchtturm" fundavit. Cui incepto multi liberalismo addicti (e.g. Robertus Blum, Ioannes Jacoby, Gustavus Adolphus Wislicenus, Leberecht Uhlich) valde annuerunt et favebant. In historia artis diurnariae temporis ante res novas anni 1848 Keil nova tempora praecanebant. Vigiles publici coegerunt eum, ut locum editorium saepius mutaret usque libertatem ephemeridibus anno 1848 datam. Tunc denique acta ista Lipsiae edi potuerunt.
Attamen conservatoribus vincentibus obstacula et impedimenta denuo veniebant; itaque anno 1851 non solum editio foliorum interdicta est sed insuper Keil in carcerem ductus est poenam mensium novem ad Hubertusburg in Saxonia sumpturus. Ibi consilium cepit de editione foliorum imaginibus auctorum quae familiis omnibus apta esset. Kalendis anni 1853 periodicum sub titulo "Die Gartenlaube" primo editum est, quod mox passim in omnibus terris linguae Theodiscae vulgatum est. Scriptores optimi symbolas dederunt (e.g. E. Marlitt): Keil ipse usque ad mortem omnia optime disposuit.
Insuper liber Caroli Ernesti Bock Buch vom gesunden und kranken Menschen anastatice editus est necnon mythistoriae supra citatae scriptricis E. Marlitt et opera Elisabetha Bürstenbinder. Domum anno 1883 fratres Kröner Stuttgardienses acquisiverunt et sub nomine Ernst Keils Nachfolger porro tenebant. Anno 1903 domus Augusti Scherl iura in periodico "Die Gartenlaube" sua fecerunt, cum domus editoria Keil in possessionem Stuttgardiensium (Union/Deutsche Verlagsgesellschaft) transiret.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ernestum Keil spectant. |