Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Fabella nautae naufragi est Aegyptia fabella sub Regno Medio notis hieraticis conscripta. Unum tantum superest exemplar, quod conservat Museum Solitarium Petropoli situm.[1] Hoc opusculum inter classica litterarum Aegyptiarum opera haberi solet et, quoniam breve et tironibus satis facile intellectu est, magistri linguae Aegyptiae cum discipulis suis id opus saepissime legunt.[2]
Fabella viri Aegyptii casus narrat, qui naufragus, cum omne remigium suum mortuum sit, insulam attingit, antequam in patriam suam multis divitiis in insula inventis redit.
Alii autumant initium documenti periisse, alii putant textum totum servatum esse, etsi narratio ex abrupto incipiat.[3]
Cuidam duci vir Aegyptius perhibet navem suam olim mersum esse in procella, quae omnes nauticos interfecit. Fortunate servatum eum unda in insula posuit, ubi solus tres dies mansit. Qui cum cibum quaereret, insulam victibus, uvis ficisque leguminibusque omnibus, abundare comperit. Dum gratias dis agit, ingens anguis (qui cubitos triginta, id est metra fere quindecim, longus erat) barba praeditus apparuit. Hic serpens, cuius cutis aurea oculique e lapide lazuli facti erant, a nauta naufrago postulavit cur in illam insulam venisset. Nauta stupefactus in antrum serpentis ductus est; cum eo tandem locutus est et narravit quomodo insulam petiisset. Anguis nautam naufragum placavit praenuntiando eum per menses quattuor in insula mansurum esse, deinde navem a patria eius venturam esse, ut domum ferretur. Quibus praedictis, nauta pollicitus est se serpentem honoraturum esse, et de eo cum rege locuturum. Etiam omnia dona, ut myrrham tusque, adlatum iri promisit. At serpens nautam derisit, quia harum rerum insula plena erat neque his sibi opus erat. Anguis tandem naufrago dixit insulam, ubi relinqueret, in fluctus se conversuram esse.
Cum tandem scapha advenit, anguis nautae imperavit ut in civitate sua de serpente ceteros certiores faceret, multosque victus dedit, ut myrrham, oleum, dentes elephantorum, et multa alia. Nauta, cum domi fuit, regem visitavit, ut dona offerret et de serpente eum certiorem faceret. Ob liberalitatem nautae, rex eum adsectatorem[4] creavit, et servos ducentos dedit.
Haec fabella multiplex est. Nam sunt in una atque eadem fabella tres narrationes implicitae.
Primus gradus est narratio in qua nauta et dux eius una in Aegyptum redeunt. Multa consilia duci suo nauta dat. Tandem incipit fortunam suam enarrare, secundum narrationis gradum. In fine fabellae, narrationibus nautae perfectis, ultimum consilium duci dat: "Scito hominibus bonum esse audire." Attamen dux, de omnibus consiliis fessus, nautae minatur: "Noli, inquit, superbire. Quisnam solis ortu aquam praebeat anseri ipso die, quo est mane moriturus?" Quae sententia fabellam claudit, sed in papyro manet etiam sphragis scribae.
Secundus gradus est narratio naufragii quam nauta duci suo dicit. Haec narratio est maxima pars fabellae. Se cum summis nautis ex Aegypto navigasse, terribili procella oppugnatum esse, unicum qui post naufragium superesset fuisse, insulam mirabilem petiisse, serpenti denique obvium ivisse perhibet. Tum anguis ipse aliquid narravit, tertium narrationis gradum. Postquam serpentem audivit, insulam relinquere potuit, quia, ut anguis praenuntiaverat, navis ad nautam recuperandum advenerat.
Serpens enim proprium infortunium nautae narrat. Anguis, cum olim illa in insula cum fratribus, sororibus familiaribusque suis esset, parumper solus manserat. At repente sidus sic delapsum erat, ut omnes familiares eius arsissent. Serpens igitur, sicut nauta in procella, is fuerat qui solus superfuerat.
Nonnulli doctores hodierni censent fabellam ad inspirandos aut placandos nobiles Aegyptios perspicue destinatam esse, quasi esset aulica creatio quae regem et principes movere et delectare deberet.[5] Haec tamen interpretatio fabellae simplex et ingenua se paulatim convertit in cogitationes magis sedulas, quibus narratio altior videtur: nauta naufragus cum rebus adversis spiritaliter pugnavit, per cosmum usque eo peregrinans, donec prisco deo occurrit, qui advenae donum moralis vaticinationis dedit, quocum in Aegyptum rediret.[6] Porro, Ricardus Mathews arguit constructionem fabellae, cum insula mirabili et immani monstro, schema usitatum itinieris initiatici esse.[7]