Flavius Afranius Syagrius (nescimus, quando natus mortuusve sit) vir publicus Romanus saeculi quarti exeuntis erat.
Officia, quae ei gerebat, non certa sunt, quod Flavius Syagrius, consul anni 381 saepe cum eo permixtus est. An hic propinquus Syagrii fuisset, nescimus[1]. Afranius autem anno 369 notarius ignominia dimissus est, quod bellum contra Alamannos male gessisset et cladem accepisset. Deinde privatus vixit[2]. Annis 379 - 381 magister officiorum, 381 praefectus urbi Romae fuit. Anno 382 consul una cum Flavio Claudio Antonio consul erat. Litterae Symmachi ad eum exstant[3].
Antecessores: Flavius Syagrius et Flavius Eucherius |
Consul 382 cum Flavio Claudio Antonio |
Successores: Flavius Merobaudes II et Flavius Saturninus |