Flavius Syagrius

Flavius Syagrius (nescimus, quando natus mortuusve sit) vir publicus Romanus saeculi quarti exeuntis erat.

Syagrius ex Hispania natus est. Soror eius Aelia Flaccilla fuit, quae postea Theodosio imperatori nupsit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Officia, quae ei gerebat, non certa sunt, quod Flavius Afranius Syagrius, consul anni 382 saepe cum eo permixtus est. An hic propinquus Syagrii fuisset, nescimus[1]. Sed verisimile anno 379 proconsul Africae et annis 380 - 382 praefectus praetorio Italiae fuit. Anno 381 consul fuit cum Flavio Eucherio[2].


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Gratianus Augustus V et Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus
Consul
381
cum
Flavio Eucherio
Successores:
Flavius Claudius Antonius et Flavius Afranius Syagrius