Flumen Fyris

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Flumen Fyris[1] (Suecice Fyrisån) est fluvius in media Suecia fluens, per urbem Upsaliam transiens. Hoc nomen saeculo septimo decimo exeunte, praesertim ab Olao Rudbeckio, impositum est; antea flumen Sala (Salaån) vocabatur.[2]

Geographia et decursus

[recensere | fontem recensere]

Flumen Fyris, omnium fluviorum Uplandiae longissimum, 80 chiliometra (vel 95 chiliometra si a fontibus Fluminis Vendel computatur) in longitudinem patet. Oritur in regione Dannemoria (Dannemora) et in sinum Lacus Melori (Mälaren), cui nomen Lacus Ecolnum (Ekoln) est, paulo infra Upsaliam influit.[3]

Regio drainagii? Fluminis Fyris 1990 chiliometra quadrata complectitur, quod fere tertiam partem provinciae Uplandiae occupat. Flumini Fyris multi affluxus sunt, inter quos.[4]

  • Flumen Sevia (Sävjaån)
  • Flumen Iumchilorum (Jumkilsån)
  • Flumen Vendel (Vendelån)
  • Flumen Bierclinga (Björklingeån)
  • Flumen Vatholmia (Vattholmaån)

Apud Molendium Ulvae (Ulva kvarn), Flumen Fyris per cataractam quattuor metrorum, quae omnium Uplandicarum altissima est, decidit. Hic aquae vis iam ab exeunte saeculo tertio decimo ad molas variis modis agendas usque ad annum 1963 adhibebatur.

Multi pontes Flumen Fyris, praesertim in urbe Upsalia, transeunt. Inter notabiliores numerantur:

  • Pons Domini (Dombron) – antiquissimus urbis pons, medio aevo vadum Arosium Orientale (Östra Aros) dictum substituit.
  • Pons Sancti Olavi (St Olofsbron) – anno 1965 exstructus est loco Pontis Ferrei (Jernbron) qui angustior factus erat.
  • Pons Islandia (Islandsbron)
  • Pons Ventorum (Vindbron) – pons peditibus et bicyclis destinatus inter Ultuna et praedium Campus Regius (Kungsängen).
  • Pons Flotsundesis (Flottsundsbron) – pons versatilis in parte meridionali pagi Sundusii (Sunnersta), prope ostium fluminis in Lacum Ecolnum (Ekoln).

Flumen Fyris variis piscium speciebus abundat. Inter species raras vel periclitatas inveniuntur:

Ad migrationem piscium facilitandam, praesertim Aspii aspii, scalae piscatoriae constructae sunt.

Significatio culturalis et recreatio

[recensere | fontem recensere]

In vita cotidiana Upsaliae, Flumen Fyris locum medium tenet. Eius ripae populo gratissimae ambulationibus et otio civium sunt. Via canois apta in flumine exstat, quam curat Fundatio Uplandica (Upplandsstiftelsen).[5] Loca ad natandum apta quoque inveniuntur, e.g. apud Vadum Magnum (Storvad) in Vetere Upsalia (Gamla Uppsala).

Quotannis pridie Kalendas Maias, Certamen Rapidi Descensus (Forsränningen) inter discipulos Universitatis Upsaliensis in flumine celebratur. In hoc certamine, rates proprias construunt, quibus in flumine navigant. Hic mos valde populo gratus est, et non solum discipulos universitarios, sed etiam advenas ex aliis universitatibus, attrahit.

Flumen Fyris in carminibus celebratur, ut in cantico "Navis Subaquanea Venalis" (U-båt till salu) ab Ulfo Petro Olrog, et in "Septendecim Anni" (17 år) a Veronica Maggio composito.

Derivatio aquae et purificatio in Flumine Fyris

[recensere | fontem recensere]

Hodie aqua e Lacu Temnorum (Tämnaren) in Flumen Fyris derivatur, unde prope Upsaliam in Dorsum Upsaliense (Uppsalaåsen) ad purificationem per infiltrationem terrestram perficiendam extrahitur. Aqua sic purgata iterum extrahitur et incolis urbis Upsaliae ad bibendum praebetur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Fundatio Uplandica - Res.
  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Res.
  3. Res.
  4. Res.
  5. Res.