Flumen Rubrum Arcticum

Vide etiam paginam discretivam: Flumen Rubrum.
Flumen Rubrum Arcticum
Flumen Rubrum Arcticum in Tsiigehtchic sub ecclesia Mariae Virginis
Longitudo450 chm
Decursus aquae150 /s
Area systematis18 800 chm²
FonsMontes Mackenzie
OstiumFlumen Mackenzie
RegioTerritoria boreoccidentalia
Canadae

Flumen Rubrum Arcticum[1][2] (Anglice Arctic Red River) est flumen Territoriorum boreoccidentalium Canadae, circiter 450 chiliometra longum. In glaciariis borealis montium Mackenzie partis oritur, et fluxu superiore sub declivibus iugorum fluit; fluxu medio in cannone profundo, fluxu inferiore in vallem fluminis Mackenzie exit, circulus polarem transit, duos tributarios maximos, Granswick et Sainville, accipit, et in flumen Mackenzie haud longe ab initio delta eius se effundit, magnum lutum afferens.

In ostio fluminis Rubri Arctici Tsiigehtchik vicus situs est, qui est unicus locus in ripis fluminis Rubri Arctici habitatus, usque ad annum 1994 Flumen Rubrum Arcticum nuncupatus; Tsiigehtchik autem est et nomen fluminis in Gwichin lingua Indiana, quod flumen Ferreum valet.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Cf. fontes de altero Flumine Rubro, — Augustini et Alphonsi Pyramorum de Candolle Prodromus systematis naturalis regni vegetabilis, pars XVII (Parisiis: 1873), 228.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 64°23′19″N 131°51′26″W, 67°26′49″N 133°44′53″W • OpenStreetMap • GeoNames
  • Flumen Rubrum Arcticum in Canadian Heritage Rivers System (Anglice)
  • Flumen Rubrum Arcticum in Encyclopaedia Canadae (Anglice)