Franciscus Sanctius Brocensis (Hispanice: Francisco Sánchez de Brozas; natus in oppido Broces, Norba Caesarina, 1523; obiit Salmanticae, 1601) fuit homo valde eruditus qui ad humanitatis studia sese dedit.
In Hispaniam novas scholas stoicorum induxerat, cum alii homines (veluti Franciscus de Quevedo, Gundisalvus sive Gundislavus Corrigiae, et clari ceteri litterarum viri) quoque novum animum in veterem stoicorum doctrinam infudissent (vide quoque Iustus Lipsius).
Hodie a multis et inter grammaticos notus est ob suas Institutiones Linguae Latinae (seu Minerva, sive De causis Linguae Latinae libri tres) et Hispanice translationem EnchiridionisEpicteti ex cuius parte magna dissensio orta est propter sermonem cui primum nomen Latine loqui corrumpit ipsam Latinitatem (postea titulus sic Qui latine garriunt corrumpunt ipsam latinitatem mansit) est.
Editio cum commentariis in And. Alciati Emblemata: nunc denuo multis in locis accurate recognita et quamplurimis figuris illustrata Lugduni: apud Guliel. Rouillium (1573).
Annotationes in opera Garciae-Lassi Toletensis (1574)