Gabriel Sandu

Gabriel Sandu (natus die 8 Septembris 1963 in oppido Mizil in Prahova circulo) oeconomus ac vir publicus Dacoromanicus est.

Sandu uxorem duxit atque duos filios habet.

Ad annum 1989 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae oeconomiae studebat. Deinde diversis societatibus commercialibus operam dat.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

SAndu sodalis Unio Virium Dextrarum (FD) fuit et anno 2000 praeses vicarius atque 2001 secretarius generalis huius factionis factus est. Ab anno 2003 sodalis Factionis Nationalis Liberalis (PN-L) est. Anno 2008 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est atque in consilio ministrorum Aemilii Boc a die 22 Decembris 2008 ad usque 3 Septembris 2010 minister communicationis et societatis informaticae fuit. A die 2 Octobris 2009 ad usque 23 Decembris 2009 etiam pro tempore minister societatum mediorum et parvorum fuit. Die 27 Octobris 2014 corruptionis accusatus atque pro tempore incarceratus est[1].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Ministri communicationis et societatis informaticae Romanici