Familia
Gaius Cassius Longinus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 87 a.C.n.) fuit vir publicus rei publicae Romanae.
Pater eius Lucius Cassius Longinus Ravilla anno 127 a.C.n. consul fuit.
Ipse anno 126 a.C.n. IIIvir monetalis fuit, deinde frustra tribunatum appetivit. Anno 99 aut antea praeturam adeptus est et anno 96 una cum Gnaeo Domitio Ahenobarbo consulatum[1]. Anno 89 a.C.n. proconsul Asiae provinciae factus est atque bello contra Mithridatem VI regem Ponti interfuit[2]. Anno 87 a.C.n. pro Gnaeo Pompeio Strabone aegroto imperium (proconsulare) contra factionem Marianam suscipiebat.
Antecessores: Gnaeus Cornelius Lentulus et Publius Licinius Crassus |
Consul 96 a.C.n. cum Gnaeo Domitio Ahenobarbo |
Successores: Lucius Licinius Crassus et Quintus Mucius Scaevola |