Protome Berolinensis "viridis" (Theodisce "Grüner Caesar" nuncupata) est effigies C. Iulii Caesaris saeculo I p.C.n. ineunte sculpta, Romae ut videtur reperta, hodie in Collectu Antiquitatum Berolinensi servatum. Haec protome inter antiquissimas quae Caesarem effinxerint alteram esse satis constat; sola enim Caesare etiam vivente confecta est protome Tusculana in Castello Alliacensi (Castello di Agliè) servata.
Vicimedia Communia plura habent quae ad protomam Berolinensem spectant. |