Georgius Matthaeus Vischer (natus die 22 Aprilis anno 1628 in Wenns (Tirolis); mortuus die 13 Decembris anno 1696 in Lentia) fuit topgraphus Austriacus, chalcographus et clericus.
Mandatu primorum tabulas confecit, urbes, castra, palatia monasteriaque in regionibus Austria Inferiore, Austria Superiore, Styria, Moravia et Hungaria delineavit. Saepe hae incisiones urbium aedificiorumque imagines eorum sunt antiquissimae, quae ad hunc diem restant. Inter topographos Austriae maximi momenti numeratur.
Vischer origine rusticana nonnullos annos scholam abbatiae de Stams frequentavit, penuria pecuniae autem discedere coactus est. Deinde puer quindecim annorum bello triginta annorum comite Ioanne de Sporck duce in Suebia militiam fecit.
Anno 1648 in abbatiam de Stams reversus novitiatum quidem ingressus est, sed mox iterum desiit. De sequentibus annis pauca nota sunt. Per nonnullos annos munere parrochi in Leonstein in Austria Superiore et etiam in Vindobona fungebatur, plerumque autem artificio cartographico se tuebatur. Quibus modis scientiam artificii sui peperisset, nescitur. Iussu plurium nobilium chartas geographicas, munitiones palatiaque delineavit. Novissimis tum instrumentis usus ipse per omnes regionum partes itinera fecit. Consilia eius in limitibus definiendis ab omnibus magni aestimata sunt.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Matthaeum Vischer spectant. |