Georgius Spalatinus [1](natus Georg Burkhardt die 17 Ianuarii 1484 Spalt in Provincia Franconia Media (inde nomen eius); mortuus die 16 Ianuarii 1545 Altenburgi in Misnia) fuit humanista, theologus, Ecclesiae emendator et rerum gestarum scriptor Germanus. Spalatinus, qui principis electoris Saxoniae Friderici III scriba a secretis fuit, multa opera de Latino sermone in Germanicum reddidit.
Lutheri amicus et Reformationis propugnator entheus anno 1507 sacerdos ordinatus est. Georgenthal in Circulo Gotha monachos Cistercienses idiomata classica docebat. Tunc autem principis Saxonici educator, capellanus aulicus (1514) et cancellarius a secretis a principe electore Friderico institutus est, cuius benevolentia incessanter frui potuit. Cum Luthero iam ante initium sic dictae Reformationis opera Augustini Hipponensis legerat; rebus novis ecclesiasticis incohatis Spalatinus saepe ut mediator inter reformatores nimis inflammatos et homines politicos felciter se produxit. Fridericum in colloquiis publicis comitabatur atque iuvabat. Quo mortuo Spalatinus anno 1525 Altenburgum petivit tamquam parochus et inspector ecclesiasticus in scholasticis parochialibusque. Denique anno 1528 in matrimonium duxit Catharinam Heidenreich, virginem Altenburgensem. Neque Ioannes Fredericus I (Saxonia), princeps novus et alumnus eius pristinus, consilia Spalatini comtempsit. Anno 1540 autem ab omnibus muneribus publicis se retraxit.
Praeter epistulare commercium fecundissimum maioris momenti fuerunt vitae principum electorum Frederici et Ioannis Frederici, quas exaravit, diaria, Annales Reformationis, imperatorum atque pontificum maximorum historia, adumbrationes principum electorum atque ducum Saxonicorum, autobiographia.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Spalatinum spectant. |