Gerardus (vulgo Gerhard) Fritsch (natus Vindobonae die 28 Martii 1924; mortuus ibidem die 22 Martii 1969) fuit scriptor Austriacus. Inter traditiones et moderna? intercessor fuit et factus est memoratu sat dignus auctor litterarum Austriacarum post secundum bellum mundanum.
Bello universali maturitatis examen scholasticum superavit, stipendia merebat, et anno 1945 captivus factus est. Vindobonam reversus, linguae Theodiscae et historiae studuit, et operam dabat primo tamquam magister postea tamquam periodici moderator, lector casae cuiuspiam editricis, bibliothecarius. Collaborans apud periodicum litterarium Wort in der Zeit et edens (cum aliis) folia Literatur und Kritik et Protokolle, Fritsch, antequam sibi mortem consciveret, inter personas litterarias maximi momenti numerandus erat.
Diversis in tractationibus criticis de litteris Austriacis disseruit, velut in florilegio quodam praetitulato Aufforderung zum Mißtrauen, quod anno 1967 una cum Ottone Breicha edidit. Eius priora lyrica opera multum doctrinae existentialisticae debentia de bello agunt (Zwischen Kirkenes und Bari, 1952; Lehm und Gestalt, 1954; Der Geisterkrug, 1958). Mythistoria critica Moos auf den Steinen (1956) etiam mythos Austriae gloriosae praeteritae terminat; fabula milesia Fasching (1967) satura in homines publicos nimis conservativos secundae reipublicae Austriacae est.
Fischer, Cornelia: "Fritsch, Gerhard", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)