La geste des Engleis en Yrlande est carmen historicum Anglonormannice anno circiter 1225 scriptum de debellatione Hiberniae ab anno 1170 a ducibus Anglicis (rege Henrico II) et praecipue de bello quod inter Ricardum de Clare et Dermitium regem Lageniensem saevivit. Carmen in uno codice manu scripto servatur, versibus primis et ultimis deperditis; titulus igitur originalis nescitur. Sub variis titulis editum est, inter quos The Song of Dermot and the Earl, Le Chansun de Dermot e li Quens Ricard Fiz Gilbert et The Deeds of the Normans in Ireland. Aretalogus principalis qui has res scriptori tradit fuit Mauritius Regan, regis Dermitii secretarius (latimer).
Francisque Michel, ed., Anglo-Norman Poem on the Conquest of Ireland by Henry the Second with an introductory essay on the history of the Anglo-Norman Conquest of Ireland by Thomas Wright. Londinii: Pickering, 1837
Denis J. Conlon, ed. et interpr., The Song of Dermot and Earl Richard Fitzgilbert: Le Chansun de Dermot e li Quens Ricard Fiz Gilbert. Francofurti ad Moenum: Lang, 1992
Evelyn Mullally, ed. et interpr., The Deeds of the Normans in Ireland: La Geste des Engleis en Yrlande. Eblanae: Four Courts Press, 2002