Glevum fuit urbs Britanniae Romanae. Eodem loco stat hodie urbs Latine Glevum, Anglice Gloucester nuncupata. Britannia nuper in forma provinciae reducta, hic posita sunt saeculo I medio castra legionis II Augustae; e quibus mox erecta est urbs, titulo coloniae anno fere 97 ab imperatore Nerva dato, nomine Glevum. Iter ab Isca Legionis Londinium urbem Glevum transivit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Glevum spectant. |