![]() |
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet. ![]() ![]() ![]() ![]() ![]()
|
De Gregorio-Mendel-Gymnasio
Schola nostra Ambergae sita e Gregorio Mendel nominata et anno millesimo octingentesimo tricesimo tertio (MDCCCXXXIII) [vel – si vir vere Romanus aut femina vere Romana inter vos est – anno bis millesimo quingentesimo octogesimo sexto (MMDLXXXVI) a. u. c.] condita est.
Schola nostra est omnis divisa in partes tres, quarum una nominatur aedificium antiquum, alia aedificium recens, tertia aula athletica.
Signum ludi ex tribus viridis columnis constans discipuli discipulaeque, magistri magistraeque, parentes atque amici amicaeque repraesentat.
Discipuli post tres annos directionem aut linguarum aut scientiarum naturae aut oeconomiarum deligere possunt. Praeterea linguas Hispanorum, Britannorum, Francogallorum, Romanorum discere possunt. Sed duae aut tres linguae discendae sunt.
Discipuli pristini et clari scholae sunt Josefus Friedrich Schmidt, qui ludum „Homo, ne indignatus sis!“ inscriptum invenit, Michael Mathias Prechtl, qui pictor fuit, Eugenius Oker ille scriptor pernotus.
Cum inter omnes constet varietatem discipulos discipulasque maxime delectare, multae et variae disciplinae eis ad deligendum quotannis dantur (exempla grata: pedifollis, tenisia mensalis, scaciludium, chorus).[1]