Familia
Memoria
Guelphus VI (1115 – Memmingen die 15 Decembris 1191) fuit marchio Tusciae et dux Spoletii. Tertius erat filius Henrici IX Nigri, ducis Bavariae, praeclarae stirpis Guelphorum et avunculus imperatoris Friderici I.
Anno 1142 Guelphus accurrit auxilio fratri suo Henrico Superbo, qui ribellavit contra Conradum III imperatorem, qui ducatum Bavariae confiscaverat; sed victi sunt proelio Flochbergi. Pax redintegrata est post mortem Conradi III ac electionem Friderici I regis Germaniae. Fridericus I Henrico Leoni ducatum Bavariae dedit, Guelpho VI ducatum Spoletii ac marchionatum Tusciae.
Guelphus VI sine heredibus decessit, quia eius filius Guelphus VII apud Sena anno 1167 decesserat ob morbum palustrem.